terça-feira, 8 de julho de 2008

Latim

Textos selecionados da Bíblia em latim

Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: « Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea ». Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam; et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me dicens: « Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
Ieremiae 18.1-6

Nenhum comentário: